- NEGATIVI Haeretici
- NEGATIVI Haereticiin Theologia Inquisitorum Ecclesiae Romanae dicuntur, qui coram Iudice fidei per testes legitimos, quos nolunt, vel non possunt, repellere, de aliqua haeresi rite, secundum leges Inquisitionis, convicti sunt; sed non confessi, imo in negativa constanter perseverant, Catholicam fidem profitentur, et haereticam pravitatem detestantur. Excipi solent factaante plures annos commissa, in quibus oblivio est praesumenda. Verum eam non facile praesumendam in factis, gravibus et infignibus, monet Instructio Hispal. anni 1484. c. 13. Ut sunt, si quis ex proposito haereticas propositiones praedicâsset, aut Sanctorum imagines fregisset: nec etiam in hominibus tenacis memoriae etc. Negativus etiam a multis censetur, et velut deminutus consitens et pertinax, qui vel omnes haereses, de quibus convincitur, vel omne delicti tempus, vel omnes complices non revelat, si nempe adeo recentia sint, ut non facile praesumatur oblivio. Sed et inter Negativos diminutos, ab aliquibus numerantur, qui coram Inquisitore constituti fatentur quidem facta vel verba haereticalia, sed pravam intentionem negant: quos tamen alii vocant Impaenitentes. Vide ibi. Atque hic casus quia in Hispania frequeas admodum est, propter regni illius neophytos ex Iudaeis et Mauris, prolixius eum ventilat Ioh. Royas de Haeret. part. 1. e quo discere est, quales sint Christiani, quos ex Iudaeis et Mauris ad suam Ecclesiam metu poenarum Inquisitionis, converterunt Reges Hispani. Poenam quod attinet, cum Negativus peccatum non confiteatur, impaenitens putatur, ac Curiae saeculari proptenea relinquitur: ubi tamen certa quaedam praerequiruntur. Et tum huiusmodi haereticum primum durô carcere detinetur, compedibus ac caternis constrictus; dein maiori cum cura examinatur; tandem si testes perstent, ipseque anni spatiô in carcere asservatus etiam in negativa persistat, tandem sententiâ Episcopi et Inquisitoris, ut haereticus pertinax et im poentiens a foro Ecclesiastico proicitur et traditur brachio saeculari. Itaque si contingat ipsum per falsos testes esse delatum ac revera innocentem, miser falsô condemnatus Magistratui traditur vivus igne comburendus; nec licet ipsi falsâ criminis non commissi consessione vitam suam redmere. Praxis tamen Inquisitionis Lusitanicae docet, Inquisitores non raro per reorum confessiones, etiam falsorum criminum, honori suo consultum velele, ex Histor. Inquisit. Goane c. ult. Postquam autem haeretici convicti et Negativi Iudici saeculari traditi sunt, si coram illo non confiteantur fidem Catholicam, vivi comburuntur: si vero se Catholicos esse et semper, fuisse profiteantur, prius strangulantur, inde demum comburuntur, Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 2. c. 4. et l. 4. c. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.